DURANDAL seu DURANDART

DURANDAL seu DURANDART
DURANDAL seu DURANDART
nomen spathae, quam Carolo Mag. Francici Romanenses tribuunt, quam Invincibilem cuoque dictam, cum coeteris Regalibus ornamentis, in Ecclesia B. Dionysii in Francia asservari, sunt qui tradant. Eius meminêre Gesta Philippi III. Regis Franc. A. C. 1271. Et quoniam a tempore Caroli Mag. consuevêrunt Reges Franciae Iocosam spatham praedicti Caroli ----- in die coronationis sua ----- a quodam de Nobilioribus ante se facere teneri et deferri: illam Roberto Comiti Atrebatensi ---- tradidit illa die deferendam. Vide Turpin. c. 18. et Lud. Moscard. Hist. Veron. l. 4. Ad huius forte imirationem Durissimus appellabatur Spatha vel ensis Vilhelmi cognom. Sectoris ferri Com. Inculis mensis, apud Ademar. in Chronico, Cum Rege eurum Strim singulari conftictu deluctans, ense curto nomine Durissimo, quem Walander faber cuderar etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra in voce Curtana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”